Orações eucarísticas (latim)

Oração Eucarística I (Cânon Romano)

 

O sacerdote continua:

Te igitur, clementissime Pater, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus, uti accepta habeas et benedicas + haec dona haec munera, haec sancta sacrificia illibata.

 

Estendendo as mãos, continua:

In primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro (N) et Antistite nostro (N) et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.

 

Memento, Domine famulorum famularumque tuarum, (N), (junta as mãos e ora em silêncio brevemente; depois, as estende novamente para cantar o que segue) et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus: pro redemtione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.

 

Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi: sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, (Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ionnis et Pauli, Cosmae et Damiani) et omnium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

 

COMUNICANTES PRÓPRIOS

 

No Natal e Oitava

 

Communicantes, et (noctem sacratissímam) diem sacratissimum celebrantes, (qua) quo beatae Mariae intemerata virginas huic mundo edidit Salvatorem:
sed et memoriam venerantes, in primis eiúsdem gloriosæ semper Virginis Mariae, Genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi…

 

Na Epifania do Senhor

 

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Unigenitus tuus, in tua tecum gloria coaeternus, in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis eiúsdem gloriosæ semper Virginis Mariae, Genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi…

 

Na Quinta-feira Santa à Missa Vespertina

 

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dóminus noster Iesus Christus pro nobis est tráditus, sed et memoriam venerantes, in primis eiúsdem gloriosæ semper Virginis Mariae, Genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi…

 

Da Vigília Pascal até o 2º Domingo da Páscoa

 

Communicantes, et (noctem sacratissímam) diem sacratissimum celebrantes,
Resurrectionis Domini nostri Iesu Christi secundum carnem: sed et memoriam venerantes, in primis eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi…

 

Na Ascensão do Senhor

 

Communicantes, et diem sacratissímum celebrantes, quo Dominus noster, unigenitus Fiius tuus, unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit: sed et memoriam venerantes, in primis eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi…

 

Em Pentecostes

 

Communicantes, et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes, quo Spiritus Sanctus Apostolis in igneis linguis apparuit: sed et memoriam venerantes, in primis eiusdem gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi…

 

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

 

Na Quinta-feira Santa à Missa Vespertina

 

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus ob diem, in qua Dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis
Corporis et Sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

 

Da Vigília Pascal até o 2º Domingo da Páscoa

 

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto,
tribuens eis remissionem omnium peccatorum, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

 

Enquanto um acólito pode tocar a campainha, o sacerdote mpõe as mãos sobre as oferendas e segue, dizendo:

Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui, Domini nostri Iesu Christi.

 

(ajoelhados)

 

O sacerdote continua, com toda a reverência, dizendo as palavras da Consagração, conservando a assembléia absoluto silêncio:

Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:

 

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

 

Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.

 

Continua o sacerdote:

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi grtias agens benedixit, deditque discipulis suis, dicens:

 

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETOR IN REMISSIONEM PECCATORUM. HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

 

Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.

 

O sacerdote diz:

Mysterium fidei.

 

(de pé)

 

O povo responde:

Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias!

 

O sacerdote continua, com as mãos estendidas:

Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi, Filii Tui, Domini nostri, tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctam vitae aeternae et Calicem salutis perpetuae.

 

Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris: et accepta habere, siculti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. (juntando as mãos e fazendo uma profunda inclinação, continua) Supplices te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae maiestatis tuae; ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus, (o sacerdote traça o sinal da cruz sobre si mesmo) omni benedictione caelesti et gratia repleamur. (junta novamente as mãos) (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

 

Com as mãos estendidas, o sacerdote continua:

Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum (N) et (N), qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. (junta as mãos e ora em silêncio brevemente; depois, as estende novamente para cantar o que segue) Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur. (junta novamente as mãos) (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

 

O sacerdote continua, com as mãos estendidas:

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus et omnibus Sanctis tuis : cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, (Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia): (o sacerdote bate no peito) intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. (junta novamente as mãos) (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

 

Continua, de mãos juntas:

Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et praestas nobis.

 

O sacerdote e o diácono tomam o cálice e a patena e os elevam. O sacerdote oferece a oferta do sacrifício:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.

 

Todos respondem:

Amen.

 

Oração Eucarística II

 

O sacerdote, de mãos estendidas, continua:

Vere Sanctus es, Domine, fons omnis sanctitatis.

 

Um acólito, aqui, pode tocar a campainha.

 

Junta, então, o sacerdote suas mãos, e impõe sobre as oferendas:

Haec ergo dona, quaesumus, Spiritus tui rore sanctifica, (junta, novamente, suas mãos e faz o sinal da cruz sobre o pão e o cálice) ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi.

 

(ajoelhados)

 

O sacerdote continua, com toda a reverência, dizendo as palavras da Consagração, conservando a assembléia absoluto silêncio:

Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:

 

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

 

Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.

 

Continua o sacerdote:

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi grtias agens benedixit, deditque discipulis suis, dicens:

 

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETOR IN REMISSIONEM PECCATORUM. HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

 

Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.

 

O sacerdote diz:

Mysterium fidei.

 

(de pé)

 

O povo responde:

Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias!

 

O sacerdote continua, de mãos estendidas:

Memores igitur mortis et resurrectionis eius, tibi, Domine, panem vitae et calicem salutis afferimus, gratias agentes quia nos dignos habuisti astare coram te et tibi ministrare. Et supplices deprecamur ut Corporis et Sanguinis Christi participes a Spiritu Sancto congregemur in unum.

 

Recordare, Domine, Ecclesiae tuae toto orbe diffusae, ut eam in caritate perficias una cum Papa nostro (N) et Episcopo nostro (N) et universo clero.

 

Memento etiam fratrum nostrorum, qui in spe resurrectionis dormierunt, omniumque in tua miseratione defunctorum, et eos in lumen vultus tui admitte. Omnium nostrum, quaesumus, miserere, ut cum beata Dei Genetrice Virgine Maria, beatis Apostolis et omnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuerunt, aeternae vitae mereamur esse consortes, et te laudemus et glorificemus (juntando suas mãos), per Filium tuum Iesum Christum.

 

O sacerdote e o diácono tomam o cálice e a patena e os elevam. O sacerdote oferece a oferta do sacrifício:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.

 

Todos respondem:

Amen.

 

Oração Eucarística III

 

Com as mãos estendidas, o sacerdote diz:

Vere Sanctus es, Domine, et merito te laudat omnis a te condita creatura, quia per Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, Spiritus Sancti operante virtute, vivificas et sanctificas universa, et populum tibi congregare non desinis, ut a solis ortu usque ad occasum oblatio munda offeratur nomini tuo.

 

Um acólito, aqui, pode tocar a campainha.

 

Junta, então, o sacerdote suas mãos, e impõe sobre as oferendas:

Supplices ergo te, Domine, deprecamur, ut haec munera, quae tibi sacranda detulimus, eodem Spiritu sanctificare digneris, (junta, novamente, suas mãos e faz o sinal da cruz sobre o pão e o cálice) ut Corpus et + Sanguis fiant Filii tui Domini nostri Iesu Christi, cuius mandato haec mysteria celebramus.

 

Novamente, junta suas mãos.

 

(ajoelhados)

 

O sacerdote continua, com toda a reverência, dizendo as palavras da Consagração, conservando a assembléia absoluto silêncio:

Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:

 

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

 

Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.

 

Continua o sacerdote:

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi grtias agens benedixit, deditque discipulis suis, dicens:

 

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETOR IN REMISSIONEM PECCATORUM. HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

 

Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.

 

O sacerdote diz:

Mysterium fidei.

 

(de pé)

 

O povo responde:

Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias!

 

O sacerdote continua, de mãos estendidas:

Memores igitur, Domine, eiusdem Filii tui salutiferae passionis necnon mirabilis resurrectionis et ascensionis in caelum, sed et praestolantes alterum eius adventum, offerimus tibi, gratias referentes, hoc sacrificium vivum et sanctum.

 

Respice, quaesumus, in oblationem Ecclesiae tuae et, agnoscens Hostiam, cuius voluisti immolatione placari, concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu eius Sancto repleti, unum corpus et unus spiritus inveniamur in Christo.

 

Ipse nos tibi perficiat munus aeternum, ut cum electis tuis hereditem consequi valeamus, in primis cum beatissima Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum beatis Apostolis tuis et gloriosis Martyribus (cum Sancto N) et omnibus Sanctis, quorum intercessione perpetuo apud te confidumus adiuvari.

 

Haec Hostia nostrae reconciliationis proficiant, quaesumus, Domine, ad totius mundi pacem atque salutem. Ecclesiam tuam, pergrinantem in terra, in fide et caritate firmare digneris cum famulo tuo Papa nostro (N) et Episcopo nostro (N), cum episcopali ordine et universo clero et omni populo acquisitionis tuae. Votis huius familiae, quam tibi astare voluisti, adesto propitius. Omnes filios tuos ubique dispersos tibi, clemens Pater, miseratus coniunge.

 

Fratres nostros defunctos et omnes qui, tibi placentes, ex hoc saeculo transierunt, in regnum tuum benignus admitte, ubi fore speramus, ut simul gloria tua perenniter satiemur, (junta as mãos), per Christum dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris.

 

O sacerdote e o diácono tomam o cálice e a patena e os elevam. O sacerdote oferece a oferta do sacrifício:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.

 

Todos respondem:

Amen.

 

Oração Eucarística VI

 

O sacerdote, de mãos estendidas, continua:

Confitemur tibi, Pater sancte, quia magnus es et omnia opera tua in sapientia et caritate fecisti. Hominem ad tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret. Et cum amicitiam tuam, non oboediens, amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. Omnibus enim misericorditer subvenisti, ut te quaerentes invenirent. Sed et foedera pluries homnibus obtulisti eosque per prophetas erudisti in exspectatione salutis. Et sic, Pater sancte, mundum dilexisti, ut, completa plenitudine temporum, Unigenitum tuum nobis mitteres Salvatorem.

 

Qui, incarnatus de Spiritu Sancto et natus ex Maria Virgine, in nostra condicionis forma est conversatus per omnia absque peccato: salutem evangelizavit pauperibus, redemptionem captivis, maestis corde laetitiam. Ut tuam vero dispensationem impleret, in mortem tradidit semetipsum ac, resurgens a mortuis, mortem destruxit vitamque renovavit. Et, ut non amplius nobismetipsis viveremus, sed sibi qui pro nobis mortuus est atque surrexit, a te, Pater, misit Spiritum Sanctum primitias credentibus, qui, opus suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem compleret.

 

Um acólito, aqui, pode tocar a campainha.

 

Junta, então, o sacerdote suas mãos, e impõe sobre as oferendas:

Quaesumus igitur, Domine, ut idem Spiritus Sanctus haec munera sanctificare dignetur, (junta, novamente, suas mãos e faz o sinal da cruz sobre o pão e o cálice) ut Corpus et + Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi (junta de novo as mãos) ad hoc magnum mysterium celebrandum, quod ipse nobis reliquit in foedus aeternum.

 

(ajoelhados)

 

O sacerdote continua, com toda a reverência, dizendo as palavras da Consagração, conservando a assembléia absoluto silêncio:

Ipse enim, cum hora venisset ut glorificaretur a te, Pater sancte, ac dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos: et cenantibus illis accepit panem, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens:

 

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

 

Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.

 

Continua o sacerdote:

Simili modo, accipiens calicem, ex genimine vitis repletum, gratias egit, deditque discipulis suis, dicens:

 

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES: HIC ENIM CALIX SANGUINIS MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETOR IN REMISSIONEM PECCATORUM. HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

 

Um dos acólitos toca a campainha nesse momento, e outro incensa o Santíssimo Corpo de Cristo, enquanto o sacerdote genuflete para adorar o Senhor.

 

O sacerdote diz:

Mysterium fidei.

 

(de pé)

 

O povo responde:

Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias!

 

O sacerdote continua, de mãos estendidas:

Unde et nos, Domine, redemtionis nostrae memoriale nunc celebrantes, mortem Christi eiusque descensum ad inferos recolimus, eius resurrectionem et ascensionem ad tuam dexteram profitemur, et, exspectantes ipsius adventum in gloria, offerimus tibi eius Corpus et Sanguinem, sacrificium tibi acceptabile et toti mundo salutare.

 

Respice, Domine, in Hostiam, quam Ecclesiae tuae ipse parasti, et concede benignus omnibus qui ex hoc uno pane participabunt et calice, ut, in unum corpus a Sancto Spiritu congregati, in Christo hostia viva perficiantur, ad laudem gloriae tuae.

 

Nunc ergo, Domine, omnium recordare, pro quibus tibi hanc oblationem offerimus: in primis famuli tui, Papae nostri (N), Episcopi nostri (N), et Episcoporum ordinis universi, sed et totius cleri, et offerentium, et circumstantium, et cuncti populi tui, et omnium, qui te quaerunt corde sincero. Memento etiam illorum, qui obierunt in pace Christi tui, et omnium defenctorum, quorum fidem to solus cognovisti. Nobis omnibus, filiis tuis, clemens Pater, concede, ut caelestem hereditatem consequi valeamus cum beata Virgine, Dei Genetrice, Maria, cum Apostolis et Sanctis tuis in regno tuo, ubi cum universa creatura, a corruptione peccati mortis liberata, te glorificemus per Christum Dominum nostrum, (juntando as mãos) per quem mundo bona cuncta largiris.

 

O sacerdote e o diácono tomam o cálice e a patena e os elevam. O sacerdote oferece a oferta do sacrifício:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.

 

Todos respondem:

Amen.

 

Facebook Comments

Deixe um comentário

Esse site utiliza o Akismet para reduzir spam. Aprenda como seus dados de comentários são processados.