Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit
et fecit redemptionem plebi suae,
et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
sieut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium,
qui oderunt nos;
ad faciendam misericordiam
eum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
iusiurandum, quod iuravit
ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
ut sine timore,
de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
in sanetitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
Et tu, puer,
propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini
parare vias eius,
ad dandam scientiam salutis
plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
illuminare his, qui in tenebris
et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros
in viam pacis.
Qual é o texto em latim do “Benedictus”?
Facebook Comments